Deuteronomy 32

1audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei 2concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina 3quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro 4Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus 5peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa 6haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te 7memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi 8quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel 9pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius 10invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui 11sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis 12Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus 13constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo 14butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum 15incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo 16provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt 17immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum 18Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui 19vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae 20et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii 21ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos 22ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet 23congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis 24consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium 25foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene 26dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum 27sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia 28gens absque consilio est et sine prudentia 29utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent 30quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos 31non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices 32de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi 33fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile 34nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis 35mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora 36iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint 37et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam 38de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant 39videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere 40levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum 41si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam 42inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis 43laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui 44venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun 45conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel 46et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius 47quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam 48locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens 49ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte 50quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis 51quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel 52e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel

Copyright information for VulgJ